Liber Job*

Caput 14: Versus 5

Breves dies hominis,etc.Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur.Constituisti terminos ejus.GREG. in Job. l. 12.Nulla enim quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.
(* Traductions européennes)